Latin
LIBELLUS IV
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 464
Unproofread scanNot analysed yet
LIBELLUS IV. Numerus non est idem omnibus. Nam ut mittamus quae rara sunt, videlicet quod nascantur homines uno comtinuo dente in superiore maxilla, item duplici vel triplici ordine dentium, quae lem in piscibus nonnullis vidi, commune est homini unicum ordinem dentium habere in qualibet maxillâ, &in universum viginti octo dentes ad minimum, aliquando triginta, in superiori sedecim, in inferiori quatuordecim, ut plurimum verò triginta duos, in qualibet maxillà sedecim. Rarò vero mutatur hic numerus praeterquam in molaribus, qui aliquando in quolibet latere quinque, aliquando quatuor, aliquando supra quinque, infra quatuor, aut quinque in dextrâ parte,. quatuor in sinistrà &è contra. Major autem numerus longaevitatem denotat, minor brevitatem vitae, restibus Hippocrate &Galeno. Et rectè. Est enim raritas &paucitas dentium ala ut signum, &ut caussa. Ut signum: nam denotat materiae inopiam, &formatricis imbecillitatem fuisse. Ut taussa: quia pauciores dentes cibos non rectè praeparant, unde vitiatur coctio prima, &ob hanc secunda. Sed intelligendum, brevitatem vitae denotari ut plurimum &maximâ ex parae, non semper ut rectè disputat Scaliger Exerc. 271. contra Cardanurm. Nam Augustus, qui annos 76 vixie, dicitur habuisse dentes raros, paueos &scabros. Connexio est per γόμφωσιν; nam infixi videntur in alveolis suis, quemadmodum clavi in ligno. Vinculis quoque robustis, quae radicibus adhaerent, alligantur praesepiolis sive locellis suis; &deindè cingunt ginira, de quibus supra. Substantia ext.