# Anatomicae institutiones 470

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, LIBELLVS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/470
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/470

LIBELLVS IV. CAPVT XIV. DE SPINA EIVSOVEVER TEBRIS IN GENERE. NTRVNCO vel altera parte sceleti, examinandae erunt omnes vertebrae spinae, praeterea ossa Ischij, costae, sternon, claviculae, & scapula. SPINA dicitur omne id, quod à prima cervicis vertebra est usque ad os coccygis: ita dicta, quia posterior ejus pars est spinosa seu acuta. Partes spinae dicuntur σπόνευλος Latinis vertebrae, quia per eas corpus variè vertitur. Et dividuntur haec ossa spinae in vertebras colli septem, dorsi duodecim; lumbarum quinque, & oßis sacri quinque vel sex; quibus additur os coccygis. Excavatae sunt omnes vertebrae, pro medulla spinali continenda, plures factae, non unica, tum ob motum, qui antrorsum & retrorsum fieri debuit, tum ne unius laesio totam spinam in consensum traheret. Figura totius spinae est, quod modò lutrersum inclinet, ut vettebrae colli, ad sustensustentandam gulam atque tracheam; & lumborum pro trunco Aortae & Cavae descendentis; modo extrorsum, ut dorsi, & nonnihil ossis sacri: ut locus amplus sit pro corde, pulmonibus, vesica, ano, utero. Et hae quidem partes magis extrorsum flectuntur in foeminis, in gratiam foetus.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
