# Anatomicae institutiones 471

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, LIBELLVS IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/471
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/471

Figura cujuslibet vertebrae superius & inferiùs plana atque lata est, ne facilè fiat luxatio, interiùs rotunda, convexa & prominens, sed in cervice latior & aequabilior, ob incumbentes tracheam atque gulam. Exteriùs seu posteriùs varijs prominentijs donatae sunt vertebrae. Nam processus in qualibet vertebra sunt rriplices. I. Obliqui quatuor, duo superiore parte ascendentes, duo inferiore descenCim dentes. II. Dansversi duo, pro musculorum ortu & insertione. Illi verò in cervicis vertebris sunt lati & perforati, in dorso crassi, solidi & rotundi, exceptis undecima & duodecima. III. Acurus unus in posticam parte, quae propriè spina dicitur, & in prima vertebu deest. Appendices quinque habent. Infrà & supra duas, ad ipsarum corpus; totidem ad processus transversos, & unam ad spinae extremitatem. Foramen est amplissimum, in qualibet vertebrâ per medium, pro medullà reservanda: deindè alia sunt foramina lateralia, quae minora, pro nervorum egressu. Vertebrae cujuslibet substantia est interna párte crassior & fungosior: cui adnascuntut epiphyses & cartilagines.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
