# Anatomicae institutiones 473

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, DE OSSIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/473
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/473

DE OSSIBVS Alia oriuntur ab epiphysibus tàm eransversis quàm acutis, quae membranea sunt, quibus processus firmiùs alligantur. CAPVT XV. DE SPINAE VERTEBRIIS IN SPECIE. Ervicis seu COLLIVERTEBRAE communiter septem sunt; quae prae alijs peculiaria quaedam habent: I. Bifidos aliquae habent processûs transversos. II. Eosque perforatos, pro venis & arterijs cervicalibus, in cerebrum adscendentibus. III. Spinam bifidam. Duae primae per ligamenta junguntur occipiti, ut firmissime capiti adhoereant; & prae relionis quinque peculiare quid habent. I. Atlas dicitur, quia caput sustentaCur prima. re videtur, quod sibi imcumbit, spinâ cavertebra ret, nè parvi duo musculi capitis à secunspina cadâ vertebra oriundi in extensione capireat. ris laedantur. Substantiam habet tenuiorem sed deniiore. ExciExcipit, non excipitur: unde sinum habet cartilagine obductum, ad excipiendum sequentis vertebrae dentem. II. Επιστροφεὺς dicitur à vertendo: nam ex medio ejus corpore assurgit appendix (alijs processus) rotunda & oblonga instar dentis canini, circa quam caput cum primâ vertebra vertitur. Hinc dicitur appendix illa dens; immò tota vertebra Hippocrati ita dicitur, ex cujus luxatione saepè vult fieri anginam insanabilem. Dentis superficies aliquo modo aspera est, quia inde prodit ligamentum, quo occipiti alligatur; cui etiam solidum teresque ligamentum, nervi figuram referens, & miro artificio contextum cireumducitur, ne comprimatur medulla.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
