Latin
DE OSSIBVS
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 474
Unproofread scanNot analysed yet
Cum prima verò jungitur haec secunda vertebra, ligamento lato in orbem circumjecto. III. Dicitur ἄξων: reliquae nomine carent. Vltima cum thoracis vertebris magis convenit, &processum posteriorem non semper habet bifidum. DORSI VERTEBRAE sunt plerumque duodecim; quibus totidem costae à quovis latere articulantur: rarò una deest; rariùs una superest. Crassiores sunt quàm cervicis, minus solidae, &pro vasorum nutrientium transitu, foraminibus exiguis plenae. I. Antiquis dicitur λοφία, quod prae aliis emineat. II. Μαχαλις ἡρ, Axillaris. Reliquae πλευρίται costales. Undecima ἀῤῥεπης, quod ejus spina recta sit.