# Anatomicae institutiones 474

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, DE OSSIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/474
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/474

Cum prima verò jungitur haec secunda vertebra, ligamento lato in orbem circumjecto. III. Dicitur ἄξων: reliquae nomine carent. Vltima cum thoracis vertebris magis convenit, & processum posteriorem non semper habet bifidum. DORSI VERTEBRAE sunt plerumque duodecim; quibus totidem costae à quovis latere articulantur: rarò una deest; rariùs una superest. Crassiores sunt quàm cervicis, minus solidae, & pro vasorum nutrientium transitu, foraminibus exiguis plenae. I. Antiquis dicitur λοφία, quod prae aliis emineat. II. Μαχαλις ἡρ, Axillaris. Reliquae πλευρίται costales. Undecima ἀῤῥεπης, quod ejus spina recta sit.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
