Latin
LIBELLUS IV
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 476
Unproofread scanNot analysed yet
LIBELLUS IV. Est latum &immobile, dorsi basin constituens. Figurâ est ferè trianguli. Anteriùs cavum est, laeve &aequale; posterius gibbum &asperum. Verrebrae ejus ita dictae, non ob usum, sed similitudinem, sunt quique aliquando sex, in puerulis facilè separabiles, in adultis ita conglutinatae, ut unum os esse videantur. Galenus os sacrum ex tribus constituit ossibus; quia reliqua ossis saeri sub osse coccygis comprehendit, &epiphysin vocat, quod alii os coccygis. Foramina non ut in prioribus lateralia sunt, sed antica (quae niajora, obnervos ibi majores) &postica: quia ad latus est os Ilion. Tribus superioribus sinus exsculpri sunt, ubi ossa illi adhaerent. OS COCCYGIS, dictum à figurâ rostri cuculi, huic subest, ex tribus vel quatuor ossibus &duabus cartilaginibus constans. Majorem verò ossium &cartilaginum numerum adfuisse puto in puero illo Danico, cui cauda excreverat. Connexio est laxa, &in foeminis laxior, ut retrorsum cedere queant. 1. In ἐ ριοoςl