Latin
LIBELLUS IV.I
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 483
Unproofread scanNot analysed yet
Vndecima tamen aliquando &duodecima septo transverso alligantur; aliquando ultima obliquo abdominis descendenti musculo extra diaphragma connascitur; aliquando proprij musculi, ipsum detrahentis, circumscriptionem habet. Vsus Costarum est. I. Ad defensionem pectoris, viscerumque, inibi contentorum, ut cordis II. Ad sustentationem musculorum respirationis, &aliquot abdominis. CAPVT XVIII. DE OSSE PECTORIS SEV STERNO. S PECTORIS quod in anteriore thoracis parte costis incumbit &insternitur, unde sternum dici putant, Hippocrati σῆθος dicitur: quae vox tamen aliquando significat. 1. totum anteriorem thoracem. 2. ejus dolorem. 3. Os pectoris, ut hoc loco. 4. Orificium ventriculi. 5. Carτ π σ .