# Anatomicae institutiones 483

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, LIBELLUS IV.I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/483
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/483

Vndecima tamen aliquando & duodecima septo transverso alligantur; aliquando ultima obliquo abdominis descendenti musculo extra diaphragma connascitur; aliquando proprij musculi, ipsum detrahentis, circumscriptionem habet. Vsus Costarum est. I. Ad defensionem pectoris, viscerumque, inibi contentorum, ut cordis II. Ad sustentationem musculorum respirationis, & aliquot abdominis. CAPVT XVIII. DE OSSE PECTORIS SEV STERNO. S PECTORIS quod in anteriore thoracis parte costis incumbit & insternitur, unde sternum dici putant, Hippocrati σῆθος dicitur: quae vox tamen aliquando significat. 1. totum anteriorem thoracem. 2. ejus dolorem. 3. Os pectoris, ut hoc loco. 4. Orificium ventriculi. 5. Carτ π σ .

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
