# Anatomicae institutiones 484

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, LIBELLUS IV.I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/484
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/484

LIBELLVS IV. V. Cartilaginem ensiformem. Alijs hoc os gladioli dicitur & ensiforme, ob formam gladij, vel potius pugionis antiquorum est enim convexum, longum & latum. Substantia est partim ossea, sed fungosa & rubens, partim cartilaginea. Ex oßibus constat, non uno, ut ferè in senibus conspicitur; sed pluribus, uti apparet remotis ejus membranis. In infantibus totum cartilagineum est; praeter os ipsius primum. Et deindè superiora ossa citiûs fiunt, quam inferiora, & mediae partes, quam extremae, ita ut tandem octo ossa reperiantur in sterno pueri, quae post septennium coalescunt, & pauciora fiunt, adeo ut in adultis nunc tria, nunc quatuor, nunc plura sint ossa. Sed primum & ultimum manent in adultis, ut in pueris; medijs verò coalescentibus varius ibi ossium fit numerus. Distinguuntur haec ossa lineis transversis, & connectuntur per συνχόνδρωσιν; nam interijciuntur cartilagines ligamentorum instar. PRIMVM OS & supremum amplius est crassiusque, planum & inaequase, superius lunatum; referens pugionis nodum ad capulum. Alij vocans vocant iugulum, alij superiorem furcuIam. Sinum habet utrinque in superiore parte pro clavicularum capitibus excipiendis, quam copulationem cartilagines intercedunt. Alium verò intrinsecùs in medio exsculptum, ut tracheae descendenti cedat. SECUNDVM angustius est, & multos sinûs habet utrinque pro costarum cartila ginibus excipiendis. TERTIVM adhuc minus, sed secundo latius, desinit in cartilaginem quae Cartilage dicitur ξυφοειδὴς ensiformis, ensiculata Enfiformis. & mucronata, quia instar mucronis gladij cireà finem acuitur. Arabibus malum Punicum seu granatum; Avicennae epiglortalis, vulgo scutiformis. Est triangula haec cartilago & oblonga, in fine aliquando rotunda aliquando lata, nonnunquam bifidâ, unde quibusdam furcella, raxiùs duplex. Aliquando perforata est ob venas mammarias, quas comitatur nervus. Haec si nimium introrsum prematur & curvetur, subjectae partes laeduntur, epar & ventriculus, infantesque ἀτροφία pereunt, qua im τ πα ἐ,

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
