# Anatomicae institutiones 489

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, LIBELLVS. IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/489
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/489

CAPVT XX. DE OSSIBVS TO TIVS MANVS. OSSA MANUS dividuntur in brachium, cubitum & extremam manum. BRACHII OS unicum est magnum & validum, longum, teres & inaequale. Parte superire appendicem habet vel caput magnum rotundum, cartilagine obductum, adnatum, quod cum scapula articulatur per διάρθρωσιν. Interior pars cubito & radio articulatur, ubi duo processus sunt; externus minor, cartilagine incrustatus; & internus, duos sinûs habens, ut forma fiat trochleae vel rotulae, ad quam volvuntur funes, undè cubitus ginglymo junctus in acutissimum angulum flecti potest, ar ultrà rectam lineam non extendi. CuBITIOSSA sunt duo humero breviora & appendices utrinque habentia, sibi mutuò in cumbentia, atque lipamento membraneo invicem commissa. Primum

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
