# Anatomicae institutiones 49

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/49

Connectitur etiam superiùs diaphragmati arctissimè, (unde eo inflammato hypochondria sursum convelluntur) inferiùs ossi pubis & ilij, anteriùs lineae & albae & transversorum musculorum tendinibus, Est autem ubique duplex (Laurentius verò cum Cabrolio omnes mombranas, etiam piam matrem duplices facit) quod tamen maximè circa spinam apparet: supra umbilicum ita firmiter cohaeret, ut discerni nequeat: at abumbilico ad puben manifestè dividitur in duas tunicas, adeò distantes, ut in earum capaci duplicitate vesica contineatur, quod paucis observatum: idque in hunc usum. 2. Ut ibi sit robustior membrana, ubi gravatur.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
