# Anatomicae institutiones 5-2

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, DOCTORI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/5-2

Sic actio epatis est sanguificatio, testium seminis elaboratio, mammarum lactificatio. Vsus cujuslibet partis ex tribus potissinium fontibus hauritur, & sunt, Qgiâ per 1. Propria ejus temperies: hoc est, Symmeusum. hia quatuor qualitatum. E. G. Cutis quoad qualitates primas est temperata, quęritur in Vt dignoscat omnes quem ulum? Resp. qualitates tangibiles. 2. Quae temperiem consequuntur, & sunt secundae qualitates: duricies, mollicies, crassicies, tenuitas, densitàs, raritas &c. 3. Quae necessariò accidunt, ut magnitudo, numerus, meatus vel cavitas, figura, conformatio, connexio, situs, superficies. Verùm nos in hisce institutionibus in gratiam discentium cum alijs Anatomicis, rarò accuratum hoc discrimen inter actionem & usum servabimus, praesertim ad evitandam taediosam variarum rerum reperitionem. Antequàm verò ad partes divisionis seu differentias accedamus, tenenda summa quaestionis istius, quaenam pars prins generetur. Sciendum secundùm Hippocratem partes omnes simul formari & discriminari, quemadmodum in circulo nec principium neofinis est, sed omnia simul principium atque finis. At non omnes partes simul perficiuntur & exornantur. Verum i. vena umbilicalis. 2. Epar postea Cor (quod Arist.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
