Latin
CAPVT XXIII
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Substantiam habent spongiosam, duriorem tamen &albidiorem quam aliae pandulae, membranaque involvuntur dennore; &haec omnia, ne oleo sus, &alias facilè penerrans humor exsudet &diffluat. &quia sensu sunt exquisito, in congressu vosuptas excitatur. Patent hae glandiilae poris quibusdam in urethram. Quia Vsus earum est continere humorem oleaginosum, lubricum &pinguem, qui exprimitur cum opus est, ad meatum urinarium illinendu, ut defendatur meatus hic ab acrimonia seminis vel urinae, &ne exsiccatus consideat; sed lubricus maneat; quandoquidem per eum in coitu subitò &simul humor iste unà cum semine exit. Haec voluit Galenus, quando dixit in iis contineri humorem quendam, spermati similem; sed longè tenuiorem, cuius humoris usus sit Id Venerem excitare, &in coitu delectare. img. Interim alii sunt, qui semen continere putant; alii ut Laurentius, utrumque: vult enim προστάτας &semen incrassare, &tenuem humorem gignere ad titillationem excitandam. Sunt alii, qui putant facere ad seminis penerationem, quod si verum esset, utique castrata etiam generarent.