# Anatomicae institutiones 5-8

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/5-8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/5-8

Substantiam habent spongiosam, duriorem tamen & albidiorem quam aliae pandulae, membranaque involvuntur dennore; & haec omnia, ne oleo sus, & alias facilè penerrans humor exsudet & diffluat. & quia sensu sunt exquisito, in congressu vosuptas excitatur. Patent hae glandiilae poris quibusdam in urethram. Quia Vsus earum est continere humorem oleaginosum, lubricum & pinguem, qui exprimitur cum opus est, ad meatum urinarium illinendu, ut defendatur meatus hic ab acrimonia seminis vel urinae, & ne exsiccatus consideat; sed lubricus maneat; quandoquidem per eum in coitu subitò & simul humor iste unà cum semine exit. Haec voluit Galenus, quando dixit in iis contineri humorem quendam, spermati similem; sed longè tenuiorem, cuius humoris usus sit Id Venerem excitare, & in coitu delectare. img. Interim alii sunt, qui semen continere putant; alii ut Laurentius, utrumque: vult enim προστάτας & semen incrassare, & tenuem humorem gignere ad titillationem excitandam. Sunt alii, qui putant facere ad seminis penerationem, quod si verum esset, utique castrata etiam generarent.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
