# Anatomicae institutiones 50

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/50

2. Ut vasa umbilicalia illic, excurrentia tutiùs ferantur; nam haec peritonaeum duplicatum permeant. Quare etiam Perforatur peritonaeum anteriùs in foetu, ubi umbilicus est: Deinde supernè foramina habet, ubi diaphragmati connascitur, ad transitum vasorum. Malè ergò Fernelius contra Galenum negat Peritonaeum habere foramina. Sunt haec tria: Primum, ubi transitus est venae cavae. Secundum, ubi transitus est stomachi. Tertium, ubi transit arteria magna & nervi sextum par per diaphragma. Infernè circa anum, cérvicem vesicae & uteri, vasaque ad orura abeuntia, ad paeritonaeum, abdominis musculos & cutim. Processus habet binos oblongos, tanquam fistulas vel canales laxiores in viris descendentes in scrotum per foramina tendinum musculorum obliquorum & transversorum: in quibus productionibus, vel didymis, uti vocarunt veteres, vasa seminaria descendunt & recurrunt, atque propè testes processus hi magissse explicant, fiuntque testium tunicae. Huius exterior tunica si dilata grur & Digitized by Goͤogle nterior * ι γ Infimo Ventre. interior (quae priori exactissimè adhaeret, nisi juxta ospubis, ubi sejungitur) Hernia rumpitur, hernia sit, pront vel intestinum, caußa. vel omentum, vel utrumque illabitur.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
