Latin
CAPVT VII
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 51
Unproofread scanNot analysed yet
Vasa accipit à vicinis diaphragmaticis, mammarijs &epigastricis, aliquando &à seminalibus. Nervos exiles ab ijs, qui abdominis musculis porriguntur. Hinc sensu peritonaeum praeditum est, contra quàm putavêre alij ante Vesalium, quibus etiam refragatur experientia. Usus peritonai est qui membranarum in genere. 1. Partes continere, &hinc inde connexiones mittere. Hoc maximè facit Peritonaeum: nam omnia viscera infimi Peritonaeum ventris tegit &firmiora reddit; omnimater tugus ninicam producit atque largitur nicarum quibusdam tenuiorem, prout usus poin imo ven stulavit, quibusdam crassiorem, ut ventre. triculo, intestinis; vesicae, utero. Ab eo etiam prodeunt duae membranae duplicatae; omentum &mesenterium. Peritonaeum etiam hoc facit, ut vasa in longum producenda, inter duas eius tunieas excurrant. 2. Claudere venarum orificia. Hinc jecur, si membrana non obduceretur, ora venarum eius in conspectum venirent. CAPVI