Latin
CAPVT IX
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 57
Unproofread scanNot analysed yet
Superficies extrinseca est laevis, plana &albicans: intrinsecus, quando ventriculus constrictus est, apparet rugosus &nonnihil rubens. Membranas habet triplices: primam communem &externam à peritonaeo natam, &crassissimam inter eas, quae à peritonaeo oriuntur, quamvis dioquin tenuis satis sit. Secundam Carnosiorem, quae media est, &ad meliorem concoctionem quidem fibris carnosis donata est. Tertiam Insimam &nervosam, in quam vasa terminantur, aesophagi, oris &labiorum tunicae continuam ut nihil ventriculo ingrarum recipiatur, &quia in oro cibi fit praeparatio. Hinc quando in ventriculo bilis, communicantur linguae amaritudo &flavedo: econtra etiam oris &linguae vitia oesophago &vtericulo. Rugosa est haec tunica, ut dilatari melius possit. Rugas verò habet ob crustam carnosam sibi adhaerentem, ut meliùs ab ipstis π χ ἐτ Lib. I. De ngestis durioribus defendatur. Crustae illa statuitur esse ex excrementis tertiae coctionis ventriculi: estque spongiosa, habet meatùs veluti fibras breves, ab infimà superficie ad extimam; ut pars chili tenuior penetret, &à venis exsugatur. Ventriculi ergo substantia cum membranea sit &frigida, calore juvatur vicinarum partium.