# Anatomicae institutiones 57

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/57

Superficies extrinseca est laevis, plana & albicans: intrinsecus, quando ventriculus constrictus est, apparet rugosus & nonnihil rubens. Membranas habet triplices: primam communem & externam à peritonaeo natam, & crassissimam inter eas, quae à peritonaeo oriuntur, quamvis dioquin tenuis satis sit. Secundam Carnosiorem, quae media est, & ad meliorem concoctionem quidem fibris carnosis donata est. Tertiam Insimam & nervosam, in quam vasa terminantur, aesophagi, oris & labiorum tunicae continuam ut nihil ventriculo ingrarum recipiatur, & quia in oro cibi fit praeparatio. Hinc quando in ventriculo bilis, communicantur linguae amaritudo & flavedo: econtra etiam oris & linguae vitia oesophago & vtericulo. Rugosa est haec tunica, ut dilatari melius possit. Rugas verò habet ob crustam carnosam sibi adhaerentem, ut meliùs ab ipstis π χ ἐτ Lib. I. De ngestis durioribus defendatur. Crustae illa statuitur esse ex excrementis tertiae coctionis ventriculi: estque spongiosa, habet meatùs veluti fibras breves, ab infimà superficie ad extimam; ut pars chili tenuior penetret, & à venis exsugatur. Ventriculi ergo substantia cum membranea sit & frigida, calore juvatur vicinarum partium.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
