Latin
CAPVT IX
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 59
Unproofread scanNot analysed yet
Nam in gulosis &potatoribus major est, ita, ut cùm rurget, quasi nudus tactu deprehendatur. Est enim dilatatus valdè, ideoque tenuior in potateribus, in quib. nonnunquam adeò atte nuatur, at corrugari ampliùs nequeat, unde imbecillitas diuturna. Dilatatum ad umbilicum usque pervenire vult Columbus, &cum copiâ nimia turget, eriam longiùs progredi censet Archangelus, at contractus &corrugatus in sobriè viretib. crassus est, &sub epate occultatur, Gagnoscitur autè magnitudo ventriculi I. ex magnitudine oris, Qui n. oris sunt ma gnis ij &voraces, sed insimul audaces &magnanimi, 2. Si à cartilagine ensiformi usque ad umbilicum longius est spatium, quàm faciei vel pectoris. Vasa plurima re cipit. Venas à liene vas breve, quod inseritur non in os eius, sed in fundum, ibique in eius tunicas se ingeres, inter illas sursum quidem, orificium verso repit, sed antequam dd attingat, obliteratur; in quibusdam prę gra cilitate non conspicitur, in quibusdam planè deest. Quia ergò in fundum inseritur, non se ciet adapperitum sanguis acidus ibi ejectus, An ad ap. jectus, uti volunt. Alii autem volunt, expetitu vel crementum Melancholicum, quod transmutari non poterat in liene, in ventricoctionem culum per hoc vas deferri, ut acerba &faciat san acida sua vi ventriculi coctionem proguis ex lie. moveret, cibosque justo tempore morari ue rejecto faceret. Verùm impediretur potius coctio alieno humore excrementitio ingesto. Deindè à vena portae venas accipit ventriculus, sanguinem deferentes pro nutritione, quemadmodum in foetu.