# Anatomicae institutiones 6-6

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/6-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/6-6

Nam in congressu ad virgae magnitudinem se accommodat, fitque cervix haec longior vel brevior, latior vel angustior, & pto foeminae libidine variè turget: quod dum sit, carunculae protuberant aspiritu replente, quemadmodum apparet in vaccis & canibus lascivientibus; canalis verò arctatur, & minor redditur, uti & in coitu; ut penem arctiùs comprehendat: ideo Substantia est & ex carne dura nervosaque, & nonnihil spongiosa & fungosa, ut penis; ad dilatationem & constrictionem. Intus superior pars rugosa quidem est, quando non distenditur, at ampliata, lubrica est & magis laevis. caeterum etiam in diducto collo rugae orbiculares sunt & multae, in principio canalis prope pudendum, ad majorem delectationem ex titillatione ab attritu glandis factâ. Et in juvenculis rugae arctiores sunt. cervixque angustior, per quam menstrua expurgantur, etiam in virginibus adultioribus. Verùm ruga oblico. Lib. I. De obliterantur, & latera callosa fiunt, arque laevia, ob factum crebrum attritum 1. in Vetulis. 2. In iis, quae multum concubuêre. aut peperere. 3. In iis, quae longo fluxu laboravere menstruali vel albo. Atque in his omnibus substantia eriam fit durior, ut quasi cartilaginea tandem evadat in vetulis & quae saepè conceperunt. At in juvenculis mollior est atque delicatior. Vsus Colli est membrum virile erectum recipere, ad prolectandum semen. Tandem ad finem colli antica parte. non longè à vulvâ in conspectum venit VASICAE INSERTIO, ut urina ibi per communem ductum expurgetur. A tergo verò ingressus vesicae occurrit membtana HYMEN, dicta: de qua moda agendum.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
