# Anatomicae institutiones 61

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/61

Dexter oris ventriculi partem anticam & sinistram cingit. Sinister posticam & dextram. Quia ergò ita orificium involi vitur nervis, ac si ex solis nervis compositum esset, hinc valde sensile est orificium hoc ventriculi: nam ibi sedes apperitus & fames animalis esse debuit: quemmadmodum partem eam contrahi & quasi corrugari sentiunt valdè esurientes. Rami nevorum ex his quoque deorsum mittuntur ad fundum usque. A sinistro nervo abit propago, secundum supremam ventriculi sedem ad pylorum, quem aliquot ramis implicat, & jecoris cavum accedit. Alij etiam duo nervi adeunt ventriculi fundum à sexto pari, à ramis juxta costarum radices ductis. Quamobrem mirum non est, quod percusso & affecto cerebro ventricuventriculus turbetur, & vomitiones fisse, maximè in hemicrania. Atque vicissim malè affecto ventriculo, cur animalis facultas langueat. Acrio ventriculi est coctio. quae Chylificatio dicitur. Est n. ventriculus concoctionis primae organum, cuius coctionis principium & praeparatio fit in ore, medium in fundo ventriculi, finis in intestinis tenuibus. Perficitur haec coctio calore, non ventriculi tantùm, sed etiam adjacentium partium; nec non ingenita quadam cuiuslibet animalis ventriculo facultate. Vertit autem alimenta in chilum album, & sibi similem, dum utroque prificio probè clauso seipsum contrahit, & arcte complectitur, quę ingeruntur. Usus est cibum & potum recipere, quod sitob cavitatem eius insignem & amplam

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
