# Anatomicae institutiones 7-2

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/7-2

Et tanta necessitas est membranarum, ut natura quamlibet par tem membrana intexerit. 2. Ad robur partium conferre. 3. Ne frigore pars laedatur, & ne calornaturalis exhalet. 4. Vt partes partibus conjungat. Sic mesenterium intestina dorso connectit. §. Vasorum ora claudere, ne humores effiuant vel refluant. Vt fit in vesica ad ureterum implantationem, in cordis ventriculis per valvulas. Est autem membrana alia crassior, alia tenuior. Tenuis differt in tenuitate. Nam Periostium costarum est tenuius, quam pleura, periostium capitis quàm pericranium, dura, quam pia mater, crassior est. Crassa est membrana carnosa quae nec ipsa quidem aequalitatem servat nam in collo crassior est. Sed de membrana carnosa jam audiemus. PANNICULUS CARNOSUS seu MEMBRANA CARNOSA quibusdam musculus membraneus dicitur, alijs paniculus nervosus, adiposus &c. Garno sa dicitur, quia in quibusdam locis abit intcarnè musculosam, & animalibus totam cutim hujus interventu moventibus videtur esse musculus; adeò carnosis fibris donatur, praesertim in collo, cujus motu muscas abigunt. In homine verò excepta fronte est immobilis. Deindè in modò natis carnem refert, ob sanguinis copiam, in adultis membranam, ob exsiccationem continuam.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
