# Anatomicae institutiones 7-6

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/7-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/7-6

Go0g riuntur valvulae: quia hic oportuit planè impediri recursum, ibi progressum tantum nonnihil remorari. Vbi plus & diutius sanguinem retardari conveniebat, duo ostiolà facta sunt, ubi minus, unum. Figura est unguis in indice vel reliquis tribus digitis, vel lunae corniculatae, qualis est in sigmoideis cordis valvulis. SVBSTANTIA est renuissima. sed simul densissima, nè rumpantur ab incursu sanguinis valido. Et liquet hoc ex varicibus, ubi diutissimè possunt sanguinem crassum continere. Mus I. ad robur venis conciliandum; cum arteriae aliàs ob duplicem tunicam robustae sint. 3 ρg δ II. Praecipuus est, sistere & remorari impetum gravis & fluidi sanguinis ἀτρόως & fluminis instar confluentis in brachia & crura, ob eorum declivem situm, tum praesertim in motu & exercitio vehementissimo, ubi vi caloris maximi in artus sanguis corrueret, atque ita 1. interiores partes & nobiliores alimento defraudarentur; 2. Venae artuum nimis distenderentur & im& immineret ruptionis periculum, adeoque pedes & brachia tumerent perpetuo. In orificio verò jugularis venae adsunt ad detinendum sanguinem; ne in declivi capitis situ ad cerebrum instar fluminis irruat sanguis, & apoplexiam generet.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
