Latin
MESENTERICA SUPERIOR
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 7-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sic crassissimi sunt nervi, qui ad partes re motas &plures mittuntur, ut artûs: mediocres in sensoriis; nam quia molles, ideo nimis tenues esse nequibant: Minimi proximarum partium nervi, ut in faęriei musculis. Numero statuuntur esse valgò triginta sesum paria; septem paria à cerebro, quę nos dicimus oriri non à cerebro, sed à medulla oblongatâ intrà cranium &triginta à medulla in spina. Septem verò ilia paria nos rectiùs dicimus decem esse "paria, ut patebit sequenti capite: &ita hos quadraginta paria nervorum facimus: „decem intra cranium orta: &triginta extra "in spinâ. Priora Veteres septem tantùm fecêre &quidem à cerebro orta, hoc versu con prehensa: Optica prima, Oculos movet altera, tertia gustat, Quartaque, Quinta audit, vaga sexta est, septima linguae.