# Anatomicae institutiones 7-7

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, MESENTERICA SUPERIOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/7-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/7-7

Sic crassissimi sunt nervi, qui ad partes re motas & plures mittuntur, ut artûs: mediocres in sensoriis; nam quia molles, ideo nimis tenues esse nequibant: Minimi proximarum partium nervi, ut in faęriei musculis. Numero statuuntur esse valgò triginta sesum paria; septem paria à cerebro, quę nos dicimus oriri non à cerebro, sed à medulla oblongatâ intrà cranium & triginta à medulla in spina. Septem verò ilia paria nos rectiùs dicimus decem esse " paria, ut patebit sequenti capite: & ita hos quadraginta paria nervorum facimus: „decem intra cranium orta: & triginta extra " in spinâ. Priora Veteres septem tantùm fecêre & quidem à cerebro orta, hoc versu con prehensa: Optica prima, Oculos movet altera, tertia gustat, Quartaque, Quinta audit, vaga sexta est, septima linguae.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
