# Anatomicae institutiones 8-2

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVTXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/8-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/8-2

Eodem modo & arteriae: Accipit etiam nervos ab iis, qui à sexto pari costarum radicibus exporriguntur, nec non à nervis venientibus a lumborum vertebris. Habet interjectas glandulas ad spacia implenda & calorem fovendum: circumfunditur adeps, ut in Omento. Glandularum usus 1. distributiones varias ramorum venae portae & arteriae magnae fulcire. Hinc circa centrum mesenterii majores glandulae, quia ibi maiorum & magis collectorum vasorum est distributio. Porrò hae glandulae, si quandoque schirrum pariantur; sequitur macies totius corporis, quia premunt & occupant divaricationes ramorum venae portae, quo minùs per hos feratur libere alimentum. 2. Humectare intestinaUsus mesenterii est esse communè intestinorum vinculum, quo lumborum vertebris annectantur. Membranarum verò norò ejus duplicium usus est, ut per eas tala tutiori ductu ad intestina abeant. o CAPVT XIII.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
