# Anatomicae institutiones 8-3

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/8-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/8-3

Involucro vel vegmine donatur, quod praeputium dicitur, à putando, & inferiore parte glandi alligatur per membranam vel vinculum quoddam, franum appellatum. DUO CORPORA NERVOSA, utrinque unum, reliquam, & quidem maximam partem penis constituunt: quae substantia tota est quasi crassissima arteria, fungosâ carne infarcta. Duplex enim est substantia, prima exterlor, quae densa, dura & nervosa; altera interior fungosa, rara & cavernosa, atque ex nigro subrubra, unde Vesalius ait, dimpleri eam plurimo nigricante sanguint. instar farciminis.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
