Latin
DE PANCREATE
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 9-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE PANCREATE. PANCREAS, ac si diceres totum carnosum, potiùs totum glandulosum est, laxum &informe, &in pingviori corpore tota quasi pinguedo videtur. quae coenosa pinguedo &humiditas alijs dicitur. Aliis calicreas dicitur, irem lactes ob candorem &molliciem. Situs ejus est sub posteriore parte ventriculi, hujusque fundo, duodeno &veni portae, usque ad regiones ępatis &lienis. Oritur verò ad primam lumborum vertebram. In medio album est ejus πuἔγχυμα, habetque venas, arterias, nervos &glandulas. Usus; J. Fulcire vasa transeuntia, ut ramos venae portae, arteriae caeliacae, &nervorum; praesertim ramum splenicum2. Ventriculi coctionem, quae in calido &humido fit, juvare. 3. Ventriculo esse instar subjecti pulvinaris. CAPVT XIV. DE EPATE. HacteActenus de organis coctioni priAImae vel chilificationi dicatis: nunc ad ea quae secundae coctioni sive sanguificationi quocunque modo ficiunt, accessum facimus. Atque in his primarium est epar. Epar est pars organica in infimo vetre statim sub diaphragmate sita, sangvificationis organum, &venarum principium. Epan Graecis ab inopia dictum, quod subveniat partium indigentiae latinis lęcur appellatur, quasi juxta cor. Venarum prin cipium dicitur, quia in eo apparent dispersae radices duarum venarum maximarum, cavae &portae, tanquam in terra aliqua radicibus affusâ.