# Anatomicae institutiones 9-3

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CAPVT XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/9-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/9-3

Rara autem est haec substantia, ut impleri possit spiritu & sanguine utroque: quod dum sit, nervosa substantia magis tenditur, & efficit, ne spiritus citò dissipetur, unde penis induratio, adeòque erectio, non tam coitus caussa, quàm ut rectà & longissimè semen vir ejaculari queat, ad uteri orificium, priùs facto virilis membri intra muliebrem sinum motu. Haec duo corpora oriuntur ex inferioribus ossium pubis partibus, tanquam a firmo & stabili fundamento, ubi in exortu invicem dissident, ut uretrae locus detur, deinde sursum feruntur, & circa ossis pubis medium coalescunt, non quidem utroque corpore manente integro; sed amittunt de nervosâ substantia ferè tertiam circumferentiae partem: distincta tamen manentur interventu alicuius septi membranei, tenuissimi & pellucidi, nervosis & robustis fibris transversis firmatis3 quarum fibrarum series est instar pectinis textorii. Vasa omnis generis pene ingrediuntur, ve nae & arteriae I. externae & cutaneae frequentes: deinde internae & per corpus dispersae. Malè ergo venis destitui penem quidam putant. Arteriae internae sunt duae, insinsignes, ab hypogastricâ ortae, quae inseruntur ad initium coalitus corporum, & secundùm longitudinem penis disseminantur. In medio autem, ubi septum tenuius est, per spacia fibrarum ramulos hinc inde mittunt, dextra arteria in sinistrum corpus, & sinistra in dextrum, spiritum vehentes ad inflandum & erigendum penem. Nervi ab ossis sacri medulla etiam per renem disseminantur, tam externi & cutanei, quàm interni, ut exquiliius sensus & delectatio adsit. Musculorum etiam duo paria habet penis.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
