Latin
MESENTERICA SUPERIOR
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 9-6
Unproofread scanNot analysed yet
quia haec una cum spiritu sanguinem vehunt, nervi solum spiritum absque sanguine. Excipit Galenus nervos opticos, quos vulecavos esse &perforatos sensibiliter An optiri atque manifestè: ad quod conspiciendum uervi cavi. rribus putat opus esse, videlicet ut 1, Animal sit magnum. 2. statim post mortem dissecetur. 3. Aer circumfusus clarus sit &lucidus. Huic subscribit. Cornelius Gemma, qui porum magis instar puncti conspicuum internae nervorum cavitati tribust. Alii porositatem meliùs conspicuam putant in opticis nervis elixatis. Omnem verò talem cavitatem contra Galenum his nervis denegant Vesalius, Columbus, Eustachius &Coiterus, atque experientias producunt, quibus nos subscribimus. Voluntque constare nervos omnes, nullo excepto, ex multis fibris nervosis vel fila mentis, sibi mutuòpermembranulas connatis. Substantia nervorum putatur esse triplex: interna, alba, medullaris; (per quam tanquam centrum actio perficitur) à medullâ cerebri, sed compacta magis &densata: &externa duplex tunica: exterior durior à dura matre, &interior tenuior à pia matre. Quae Bb 2 i. g Libellus III.