# Anatomicae institutiones 91

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, DE PANCREATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/91

na portae dicitur: sic etiam radices cavae supernè & in anteriore parte in unum truncum coeunt, qui statim ad epar in duos ramos magnos dividitur, ascendentem & descendentem, atque hinc dicitur cava oriri ex superiori parte seu gibba epatis, portae vero vena à sima parte. Nervos habet epar à sexto pari duos; unum à Stomachico alterum à costali, dispersos tantùm per tunicam ejus, non per substantiam (sicuti vult Vesalius) ut profunditas ejus sensu careat in humorum tot motibus, Unde etiam dolores ibi obtusi & potiùs gravativi fiunt. Actio epatis est sangvificatio. Ex chilo enim per mesaraicas attracto jecur san- Sangvisiguinem conficit; quod fit in ramis venae cationis loportae, tanquam in loco; παρέγχυμα ve cus, materò epatis non tantùm vasa fulcit, ut qui- ria ex qua, dam volunt; sed efficiens est sangvifica- & efficiens. tionis: Una verò cum sanguine generat naturalem spiritum. Sangvificatio ergò ita fit. Chili in ventriculo facti, & in tenuibus intestinis absoluti pars inutilior & crassior in crassa intestina deturbatur, atque per anum excluditur, pars verò laudabilior & tenuior Pme giti. à mesaraicis per intestina dispersis attrahitur, alteratur nonnihil & ab ijs vi ab epate advocatâ sangvinis rudimentum accipit, & Chymus tum dicitur.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
