# Anatomicae institutiones 92

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, DE PANCREATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/92

Huius chymi, quàm primum ad truncum venae portae appulit, partem crassiorem splen ad se rapit, per ramum splenicum dictum: reliquum tenuius pergit per truncum venae portae in hujus radices sitas in parte concava epatis, in quibus tanquam in loco fit sangvificatio, a parenchymate epatis, sive rubra substantia, tanqua causa efficiente, convertente materiam in substantiam rubram, qualis epatis caro est: Et carnis quidem epatis vis atque efficacia facilè subit ob tunicam hoc loci tenuissimam radicum venae portae; per quam etiam pars sangvinis jam confecti effunditur in epatis substantiam pro nutritione; reliquum verò per anastomoses in cavae radices expellitur, ubi magis sangvis elaboratur & perficitur. Interea ut supra dictum, bilis extrahitur à sangvine per surculos in folliculum fellis & porum bilarium desinente. Serùm verò ob tenuitatem retinetur nonnihil ut faciliùs sangvis ubique permeare possit: poste à verò serum partim ad renes amandatur, & hinc per ureteres ad vesicam, unde postea urina, partim ad cutim abit & exit per sudores insensilesque transpirationes. CAnogle

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
