Latin
CANALISVEPORVS BILARIVS
Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones 97
Unproofread scanNot analysed yet
Insecta verò splene carent. Quamobrem falsum illud: Habet &musca splenem. Magnitudo non tanta est quanta jecoris, homini tamen satis crassus lien est &magnus, obhumorem, quem frangere debuit contumacem &ductu difficilem. Majorem putant datum esse ijs, qui Melancholicum succum natura copiosiorem accepêre, quo affluente augeatur facilè ob laxam ejus raritatem. Quibus augescit, ijs minuitur corpus, &minus floret. Unde Trajanus simperator fiscum appellavit lienem; quia ut hoc ditescente, plebs depauperatur: Sic liene augescente, minuitur corpus. Figura ejus plerumque oblonga est instar lingvae bovis; unde linguosum viscus quibusdam; foris ad latus finistrum &diaphragma gibba nonnihil: nonnunquam ob costas impressiones habens, latere dextram respiciente concava, ob adjacentem veritriculum: ubi per longitudinem mediam linea quaedam alba prominentiis donata, venas &arAliterias cum omento admittens. às praeter naturam varias saccipit figuras: globosam exactè, triangularem, acuminatam, eminentijs exasperatam, bipartito sectam &c. ut rectè annotavit Archangelus.