# Anatomicae institutiones 97

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones, CANALISVEPORVS BILARIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bartholin/anatomicae-institutiones/97

Insecta verò splene carent. Quamobrem falsum illud: Habet & musca splenem. Magnitudo non tanta est quanta jecoris, homini tamen satis crassus lien est & magnus, obhumorem, quem frangere debuit contumacem & ductu difficilem. Majorem putant datum esse ijs, qui Melancholicum succum natura copiosiorem accepêre, quo affluente augeatur facilè ob laxam ejus raritatem. Quibus augescit, ijs minuitur corpus, & minus floret. Unde Trajanus simperator fiscum appellavit lienem; quia ut hoc ditescente, plebs depauperatur: Sic liene augescente, minuitur corpus. Figura ejus plerumque oblonga est instar lingvae bovis; unde linguosum viscus quibusdam; foris ad latus finistrum & diaphragma gibba nonnihil: nonnunquam ob costas impressiones habens, latere dextram respiciente concava, ob adjacentem veritriculum: ubi per longitudinem mediam linea quaedam alba prominentiis donata, venas & arAliterias cum omento admittens. às praeter naturam varias saccipit figuras: globosam exactè, triangularem, acuminatam, eminentijs exasperatam, bipartito sectam &c. ut rectè annotavit Archangelus.

---

Caspar Bartholin, Anatomicae institutiones. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anatomicae_institutiones.
