Latin
TERTIA
Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici 18
Unproofread scanNot analysed yet
λαν DL ARVNDO INDI CA. I. Arundo arbor: in qua humor lacteus gignitur, qui Tabaxir, Avic. &Arabibus dicitur Mambu Indorum, in cujus arundinibus Tabaxir sive Saccar Maabu, Garziae Mambu sive arbor Tabaxir, Lugd. Frag. Spodium aut Tabaxir Persianorum, Acost. Spodium, Cast. Frag Hi duo secuti errorem Gerardi Cremonensis, qui in Rhasi Tabaxir Arabum per Spodium reddit: cùm Σποδὸς sive Spodium, sit Tutia Arabum, cujus in externis remedijs solùm usus est. Tabaxir verò in Arabum compositionibus intra corpus sumatur. Est autem Tabaxir (vt habetur in 4. part. Ind. Orient. c. 14.) medulla arundinis Mambu sive Bambus, &vocatur Saccar Mambu id est, Sacharum de Mambu, quod propter insignem vim medicamentosam magni fit, &ab Arabibus, Persis, &Aethiopibus, qui illud Tabaxii vocant, avidè coëmitur. Harundo Indica, Clus. exot. Bambus sive Iunc. Indicus 4. p. Ind. or. c. 14. fig. 12. Bambu, Manibu, ex qua Tabaxir, part. 4. Ind. Orient. cap. Canna Tabaxir &Arundo, quam Indi Bambus vocant, Idem. Sunt arundines aspectu gratissimae, praealtae,