# ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici 207

Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici, SECTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici/207

DE CARTOPHYLLEIS FLORIB. SIVE ARMERIIS. CARTOPHTLLEUM florem ab odore Caryophyllorum, recentiores nominarunt: Hunc alii Cantabriscam Plinii l. 25. c. 8. quae in Hispania à Cantabris Divi Augusti tempore reperta fuit, esse volunt. Aliis est Vetonica sive Betonica altera, inter notha Dioscoridis: nec fortè inepte. Aliis herba tunica; quibusdam Iphium Theoph. 6. hist. 2. & 7. ejusdem 12. sed malè. Quidam inter Saxifragias numerant, praesertim sylvestre genus, quam Gal. 5. tuend. sanit. Sarxiphagon appellasse videtur: nam & sylvestris nostra calculum frangit & educit, quod Galenus de Cestri seu Betonica in Gallia proveniente, testatur, Hermolao notante. Forte & Theoph. 6. hist. I. & 6. per Jovis florem, inter coronarios frutices minutis soliis conditum, cujus flos sine odore tantum in coronarum usu, sylvestrem Caryophyllaeam intellexit. Armerii flores dicuntur, à Gallico nomine Armoires & Armoiries. Genera summa duo sunt: Altilis & Sylvestris. Altilis species multae, magnitudine, colore & foliorum numero disserentes: flores namque sunt vel minores, vel medii, vel majores, vel maximi: vel multiplici, vel simplici florum textura, majoribus vel minoribus soliolis constantes. Sunt colore nivei, dilutâ purpurâ candicantes, croceo rutilantes, miniati: aut versicolores, ut candidi & crocei, candidi & rubei, candidi rubris punctulis aspersi: rubentes, aut violaceo admixto purpurei, aut rubei lacteis notis aspersis, sicque guttati, aut rosae sylvestris colore. Sic ex uno caule duo florum genera, partim candidi, rubrisque maculis aspersi, partim crocei: saepè etiam uno pediculo, flores diversi colores videas: aliquando unus ex alio medius excrescere conspicitur: aliquando in una planta flores trium colorum: in summa mangonio & arte in his floribus magna varietas sit. Sylvestrium quoque magna diversitas existit, & in magnitudine, & coloris, & floris, & calycis figura, plerique tamen simplici flore sunt. Caryophyll. Lob. multiplex, Lob. ico. Tab. Ger. Caryophyllus flore pleno. Caryophyllus altilis, Lugd. Flos Gario filus, aliis Viola Damascena, Caes. I. Caryophyllus maximus ruber. Caryophyllus flore majore, Eyst. Carvophyllus maximus plenus flore rubro, Eyst. Caryophylli flores etiam in Senarum regione, sed II. Caryophyllus maximus variegatus. Caryophyll. major rub. & albicans flore pleno,

---

Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A0%CE%99%CE%9D%CE%91%CE%9E_(Pinax)_theatri_botanici.
