Latin
TRICHOMANE
Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici 356
Unproofread scanNot analysed yet
nomine à D. Furero accepimus. ROS SOLIS. Os Solis &Rorella, quae veluti stellae alicujus jubare sub Sole fulget, à mirabili natura nomen adepta est: nam Nquantumvis diu sol servidus aestate eam illustret, ejus tamen folia semper rore &humiditate madent, eorumque lanugo guttulis aspersa manet: &quod admiratione dignum, quod humidum illud in soliorum acetabulis contentum, ubi extremis digitis leviter attingitur, dum adhuc natali suo solo inhaerens, aut confestim inde evulsa Solis radios experitur, mox velut in exigua silamenta sericea aut candiuscula deducitur, quae confestim concreta, ita postea semper perdurant. Haec ob magnam cum capillaribus affinitatem, subjungenda fuit. Recentiorum aliqui δρόσιον, sed ab Alchimilla diversum nominant, δρός& enim rorem significat. I. Ros Solis folio rotundo. Mas &foemina, inter Musci albicantis &subrubentis genera crescunt. Polytricho minori figuram sine descriptione addit Tragus. II. Ros Solis folio oblongo. Rorella sive Salsirora, Cord. hist. Ros Solis, Dod. ut: Lon. Cast. Cam. (cui &Solaria) major, GerRos Solis, lunaria quibusdam &Artemilla, Gesde lunRosa Solis vulgo, Cajo Britanno. Ros Solis alia, Dod. Lugd. minor, Ger Rorida sive Ros Solis major, Lob. Solsirora seu Sponsa Solis, Thal. Polytrichum Apuleii album, Lon. Rorella minor prima, Tab. Rorida sive Solis ros, Ad. Lob. Rorella sive Ros Solis, Eyst. Rorella minor 2. Tabern.