Latin
BORIBUS, FRUTICIBUS
Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici 367
Unproofread scanNot analysed yet
Coralloides sive Coralli albi varietas, Lob. Lugd. VII. Corallum album verrucosum punctatum Corallum album punctatum, Imper. IIX. Corallum album stellatum, Corallum stellatum, ImperEst majus &minus. IX. Corallum album articulatum. Corallum articulatum ex Majorica, Imper. ΚράλΚοράλλιον, inquit Dioscorides lib. 5. cap. 139. aliqui Λιθοδενδρον appellarunt, marina planta est, quae alto mari exempta duratur statim atque emergit, quasi à circumfuso nobis aëre lapidescat concrescatve. Probatißimum rubens colore Sandarachae aut Sandycis saturatae, ut quod in lapidis duritiem colit scabrosum, fistulosum seu concavum, praeterea inane seu spongiosum, vitiosum existimatur. Quod αὐταθὲς vocatur corallium quoque est, sed specie tantummodo distans: est colore nigro, arboris &ipsum figura, at magis ramosum. Plinio l. 32. c. 2. Coralio forma est fruticis coloris viridis: baccae ejus candidae sub aqua &molles, exemptae confestim durantur &rubescunt quasi Corna sativa specie atque magnitudine: ajunt tractu protinus lapidescere, si vivat: itaque occupari, evellique retibus, aut acri ferramento praecidi: hac de causa Curalium vocitatum interpretantur (ὅπι ἐν ἀλὶ ἀκρεῖται, quoniam in mari tondetur.) Probatißimum quàm maximè rubens &quàm ramosißimum, nec scabrosum aut lapideum, vel rursus inane aut concavum: authoritas baccarum ejus non minus in Indorum viris quoque praetiosa est, quam foeminis nostris uniones Indici (sed putavit Plinius baccarum formam artificio paratam sponte nasci.) Antiphatis verol. 37. c. 10. inter gemmas meminit, quae nigra sit &non translucens. Hujus volunt etiam meminisse l. 3. c. uit. his verbis: Isidos plocamon, corallio similis sine soliis: praecisum mutato colore in nigrum durescere: cum cadat frangi: item alium qui vocetur charitoblepharon efficacem in amatoriis: haec Plinius. Hoc posterius nigrum esse corallium, hinc quidam arbitrantur, quòd olim in superciliis foeminarum, color niger pulcherrimus &vetustißimus haberetur. Refert Linscottus par. 3. Ind. or, cap. I. ad caput Bonae spei scopulos esse, qui magna ex parte Corallio, eoque acutißimo, asperrimoque &omnifarii coloris, ut nigri, albi, aeruginosi seu viridis, constant.