# ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici 369-2

Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici, SECTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici/369-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici/369-2

SECTIO QUINTA. FUNGIO TUBERA. NGI CUNGI Graecis μύκητες dicuntur: de quibus Theophrastus i. hist. S. & 9. Fungus pediculum longè majorem ae qualem quam Gladiolus habet & radice penitus caret: & 3. histo. verum è radicibus arboris & iuxta radices erumpit: & 4. hist. 8. cum autem aquae plures incesserint, fungi juxta mare rubrum quodam in loco erumpunt, qui Sole tacti in lapidem mutantur. Horum origo Plinio lib. 22. c. 23. ex pituita arborum. Nam Fungi si, ut & Tubera, neque plantae, neque radices, neque flores, neque semina sunt, sed nihil aliud quam terrae, arborum, lignorum putridorum, aliarumque putrilaginum humiditates superfluae: id quod inde colligi potest, quod omnes Fungi & Tubera, maxime ea quae edendo sunt, à tonitrubus & pluvioso coeli statu frequentius nasci soleant. Differentia duplex Dioscoridi l. 4. c. 83. aut enim edules sunt, aut exitiosi: hi multis de causis tales evadunt: aut quia iuxta clavos rubiginosos, aut pannos putridos, aut serpentum latibula gignuntur, aut arboribus privatim fructus noxios ferentibus, adnascuntur. Habent verò qui tales sunt intra se lentorem quendam concretum & strigmenti modo viscosum, & terra eruti si reponantur, celeriter corrupti computrescunt. At Plinio l.c. Fungorum numerosa genera: tutißimi qui rubent callo (forte carne) minus diluto rubore quam boleti: mox candidi, velut apice flaminis insignibus pediculis: tertium genus suilli, venenis accomodatißimi. Quidam discrevere arborum generibus fico, ferula potius betula) & gummi ferentibus: nos item fago, aut robore, aut cupresso: omnium colos lividus. Verùm alii ex terra nascuntur: alii veterum arborum caudicibus subinde & eorum ramis (vix enim ulla arbor senescens in qua non conspiciantur) adnascuntur: alii saxis, tectis stramineis, putridis lignis insident & quandoque supra simum reperiuntur. Guiland. com. de pap. κυήματος alterum genus sive Cyema alterum dicit. I. Fungus porosus. Fungorum primum genus, Trag. Lon. Fungorum praecipuum genus, Ges. col Spongiola nonnullis, Dod. Imper. Neapolitano rum, Ponae. Fungi favaginosi, sive Fungi rugosi favis mellis similes, Lob. belg Fungus spongiosus Dalechampii, Lugd. Fungi rugosi, Cast Fungi esculenti primum genus, Clus. hist. Fungi praecoces, Dod. belg

---

Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A0%CE%99%CE%9D%CE%91%CE%9E_(Pinax)_theatri_botanici.
