# ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici 413

Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici, CUBEBAE; FAC. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici/413
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici/413

& AMOMIS. AMOMUM A Momum, Graecis ἄμωων, & Arabibus Hamana sive Hamanus, & Constantinopoli in mercatorum officinis Amama nominatur. Dioscoridi l.i.c. 14. parvus frutex est, in uvae modum suopte ligno in seipsum convolutus: florem habet parvum ceu Leucoium: folia verò Bryoniae similia. Disserentias verò facit ratione loci, Armeniacum praestantißimum: Medicum infirmius: Ponticum racemosum, fructu plenum & odore nares seriens. Et Plinio l. 2. c. 13. Amomi uva in usu est, Indica vite labrusca, uti alii existimavêre, frutice myrtuoso palmi altitudine, carpiturque cum radice &c. addit: est & quae vocetur Amomis, minus venosa atque durior, ac minus odorata: quo apparet aut aliud esse, aut immaturum colligi. At sic Dioscorides: Sunt qui Amomum, herba simili quae ἀμωαίδι dicitur, adulterent, sed quae & modica sit & fructu careat. Theoph. 9. hist. 7. Amomum alii ex Media, alii ex India cum Nardo advehi narrant. Verum alii Rosam Hiericunticam: alii Cubebas: alii Piper racemosum: alii Piper Aethiopicum: alii quid aliud esse volunt. Vide & Adversar. auctores. Amomum verum Ponae, Clus. cur. post. & ibiI. Amomum racemosum, quod verum credem sub Amomo. dimus Amomum, Martinelli & Ponae, de quo II. Amomum spurium foliosum. Nicol. Marogna Medicus Veronensis librum LaAmomum, Clus. ad Garz. Lugd. Tab. tinè scripsit, quem Doct. Franciscus Pona ItaliIII. Amomum, arborem, foliis bryonię floribus viocum dedit. lę pingit Castor Durantes, sed quid sit ignoramus. Amomum spurium, Clus. exot. auctario. IV. Amomis, Clus. ad Garz. Lugd. Tab. Fructus 5. è Walachria, Clus. exot. l. 2. c. 22.

---

Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A0%CE%99%CE%9D%CE%91%CE%9E_(Pinax)_theatri_botanici.
