Latin
449.5 to 449.8
Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici 449.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sativa, fructus forma, colore &sapore variant. Sunt enim pomi figura turbinatiore, longiore, rotundiore, majore, minore, cordis etiam figura: &alia pediculo longiore alia breviore: singulis, vel pluribus una coëuntibus ita ut ex unopet olo vel singula, &quidem communiter, vel terna quaterna, quina dependeant: vel in racemi modum coacerventur. Colore albo, sed rarius, partim rubro partim candicante, &quaedam in maturitate parum ex candido rubent, quaedam magis: quaedam plane cerea, quae pruno insita sunt: rubro rufescente, nonnunquam in atrum vergente, nigro, etiam quaedam nigerrimo &succo sanguineo, labia &manus inficiente. Sapore dulci, acido, austero, ex dulci &acido admixto: alia amaritudinis quid retinent, non tamen ingrata, Amarina dicta: sic alia nimia sua dulcedine fastidium pariunt: alia ob nimium acorem respuuntur: alia ob aquei succi redundantiam insipida sunt. Similiter quaedam carne sunt praecura, alia carne molliore, sive teneriore &aquosa constant: &quibusdam caro pertinacius nucleo haeret, qui in aliis fragilior, &nucleo non insuavi est. Sylvestria etiam variant, quorum quaedam, licet in hortis à nostris colantur, sylvestria tamen dicantur, quia in nemoribus &sylvis, nonnunquam in dumetis reperiuntur: &quidem in sylvis altißimis, fructu parvo &exigua carne, avium potius quam hominum cibus, ob acerbum simul &amarum gustum. Sed aliquas tantum differentias subjiciemus. I. Cerasa sativa, rotunda, rubra &acida, quae Cerasia acida &vulgaria, Trag. nostris, Cerasa sativa. Cerasa quae Gallis Griottes, cujus arborem ChaCerasa Aproniana, Plinii. maecerasum dici, putat Ruellius. Cerasus acida, Brunf. Matth. Lug. Tab. &aliis vulCerasa austera &majora, Cord. in Diosc. garis, GerCerasia, Cord. Ges. hor. Lob. Cast.