# ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici 449.5-8

Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici, 449.5 to 449.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici/449.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici/449.5

Sativa, fructus forma, colore & sapore variant. Sunt enim pomi figura turbinatiore, longiore, rotundiore, majore, minore, cordis etiam figura: & alia pediculo longiore alia breviore: singulis, vel pluribus una coëuntibus ita ut ex unopet olo vel singula, & quidem communiter, vel terna quaterna, quina dependeant: vel in racemi modum coacerventur. Colore albo, sed rarius, partim rubro partim candicante, & quaedam in maturitate parum ex candido rubent, quaedam magis: quaedam plane cerea, quae pruno insita sunt: rubro rufescente, nonnunquam in atrum vergente, nigro, etiam quaedam nigerrimo & succo sanguineo, labia & manus inficiente. Sapore dulci, acido, austero, ex dulci & acido admixto: alia amaritudinis quid retinent, non tamen ingrata, Amarina dicta: sic alia nimia sua dulcedine fastidium pariunt: alia ob nimium acorem respuuntur: alia ob aquei succi redundantiam insipida sunt. Similiter quaedam carne sunt praecura, alia carne molliore, sive teneriore & aquosa constant: & quibusdam caro pertinacius nucleo haeret, qui in aliis fragilior, & nucleo non insuavi est. Sylvestria etiam variant, quorum quaedam, licet in hortis à nostris colantur, sylvestria tamen dicantur, quia in nemoribus & sylvis, nonnunquam in dumetis reperiuntur: & quidem in sylvis altißimis, fructu parvo & exigua carne, avium potius quam hominum cibus, ob acerbum simul & amarum gustum. Sed aliquas tantum differentias subjiciemus. I. Cerasa sativa, rotunda, rubra & acida, quae Cerasia acida & vulgaria, Trag. nostris, Cerasa sativa. Cerasa quae Gallis Griottes, cujus arborem ChaCerasa Aproniana, Plinii. maecerasum dici, putat Ruellius. Cerasus acida, Brunf. Matth. Lug. Tab. & aliis vulCerasa austera & majora, Cord. in Diosc. garis, GerCerasia, Cord. Ges. hor. Lob. Cast.

---

Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A0%CE%99%CE%9D%CE%91%CE%9E_(Pinax)_theatri_botanici.
