# ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici 481

Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici, IOPHIL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici/481
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici/481

At Plinius, genera nostri fecere celeberrima, Praenestinam & Campanam: addidere alii Milesiam, cui sit ardentißimus color, non excedentis duodena folia: proximam ei Trachiniam, minus rubentem: mox Alabandicam viliorem albicantibus foliis: vilißimam verò plurimis sed minutißimis Spineolam &c. & mox: inter has media quam Coroneolam vocant: omnes sine odore, praeter Coroneolam, & in rubro natam: addit adhuc alias, quae aequivoce potius Rosae appellatae sunt: addit & ea quae ex Theophrasto adscripsimus. Sanè Rosae variant floris colore, qui varius est, albus, candidus, pallidus, carneus, rubens: sic differentia est in foliorum numero, magnitudine & odore: fruticis quoque aliqua differentia pro magnitudine & parvitate, asperitate & laevitate. Sic in India occident. rosis omnia plena paßim: & praeter rosas ex Hispania importatas, species earum plurimae aliae nascuntur, quarum aliae rubeae, aliae croceae, nonnullae caeruleae, quaedam candidae visuntur: quas cristarum specie capitibus suis gestant: par. 9. Ind. occid. l. 4. c. 27 III. Rosa saturatius rubens. Rosa sativa. Rosa prima Praenestinae similis, Clus. hist. Rosa purpurea, sive in rubro nigricans, Cam. I. Rosa rubra. Foliis est quadragenis amplioribus, saturatius Rosa Milesia, Plinii. rubentibus, ad nigredinem vergentibus & alaba

---

Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A0%CE%99%CE%9D%CE%91%CE%9E_(Pinax)_theatri_botanici.
