Latin
SECTIO SEXTA
Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici 492-2
Unproofread scanNot analysed yet
pineae nucis, Scalig. Ludovico Romano, Nic. CoPinaster tertius Hispan. vel pumilo alter, Cl. hist. stino, &ex his Lugd. llae Larix aut Larex, etiam Graecis λάειξ nuncupatur, an à Theophrasto descripta fuerit dubitatur: licet haec vox in Gazae versione reperiatur: Gazae tamen Larix nihil aliud est, quam πιπυς Theophrasti, quam vocem plerunque Piceam interpretatus est: attamen interdum πιτυος vocem, per Piceam &Laricem simul expreßit. ut videre est 9. h. i. ubi legitur τερμίνθου, πτυος, ἡμυγδάλης Gaza reddidit, terebintho, larici piceae, amygdalae, &c. Sic Plinius de Larice agens, ea quae Theophrastus πηn tribuit, omnia illa Larici adscribit: sic l. 36. cap. 10. scribit. quinto generi situs idem, eadem facies, Larix vocatur, materies praestantior, longè incorrupta, vix emori contumax, rubens praeterea &odore acrior: plusculum huic erumpit liquoris, melleo colore atque lentore, nunquam durescentis: &mox: Larix nec ardet, nec carbonem facit, nec aliomodo ignis vi consumitur quàm lapides. Verùm experientia Plinio contrariatur, &ipsius propria verba, dum inquit: in Macedonia Laricem masculam urunt, foeminae radices tantùm. Et l. 16. c. 21. ei perpetuam comam tribuit, cùm tamen in nostra larice contrarium contingat. Quare Gazae larix, est πτυς Theophrasti: at Plinii Larix, est πεύκη Theophrasti.