Latin
HERBAE & ARBORES
Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici 515
Unproofread scanNot analysed yet
CORONIDIS loco de Cornu plantabili quaedam ex Hugonis Lintschotani historia Indica quae par. 4. Ind. or. habetur, qui cap. 17. haec refert in Goa insula, ad hujus nominis civitatem, iuxta murorum terminos, locus quidam discretus est quo omnis generis pecudes mactare solent, in quo animalium caesorum cornua passim objecta jacent, non solùm ceu nullius apud Indos usus, sed praecipuè hanc ob causam longius objiciuntur, quod Indis haud exigua contumelia sit, si ei cornu ostendatur, aedibusve objiciatur: ita ut cornu ostendenti, à magistratu poena constituta sit. Haec cornua, si illo loco aliquandiu jacuerint, radices in terram defigunt, medulla ejus in plurima quasi filamenta dissecta &protuberante, &hoc modo in solum se immittente: radix brassicae similis: sicut plures meis manibus evulsi, duas tresve spithamas elongatas, id quod nullo uspiam terrarum angulo similiter fieri compertum est. Hujus causam veram &immotam qui scrutaretur &assequeretur, ne mo quod sciam, uspiam comparuit: nam &terra, in omni illo confinio, valde saxosa &lapidosa est, &c. GLORI CONMANN