# ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici 522

Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici, APPENAE PRAEMEN TERRANERRANEORV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici/522
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici/522

Folia statim ad radicem plura, oblonga palmum superantia, latitudine unciam vix exce dentia, quae crassa, pallidè virentia, laevia, in acutum desinentia: quorum inferiora quandoque la ciniata, reliqua verò obscurè sinuata, per quorum medium costa alba, ut in Lysimachia Chamaenerion dicta, excurrit: ex alarum sinibus pediculus articulatus & rotundus prodit, cujus pars supra articulum triuncialis fistulosa, cui flos magnus, flavus, quadrifolius, extra folia effertur: qui cùm primo florere incipit, quadrangulus est, quo aper to, verùm Sole tantùm lucente, in ejus medio stilus conspicitur, qui viridis ad articulum usque descendit, & apicibus quatuor sulphurei coloris crucis in modum dispositis, donatus est, quem stamina octo circumstant, quorum quatuor singu lis foliis adposita, alia quatuor ipsis interjecta sunt hisque singulis capitulum oblongum albicans insidet: ipsi verò flori, calycis in modum, folia qua tuor oblonga, angusta, pallida subjiciuntur. Flos odoratus est, nonnihil ad Keiri, vel potius Liliasphodeli lutei odorem accedens, ultra diem non persistens, cùm is qui sub vesperam aperitur, ad se quentis diei vesperam flaccescat, unde Ephemerum dici meretur. Flore, cum pedicello ad articulum delapso, altera pediculi pars sesquiuncialis sensim ad uncias binas, etiam ternas oblongatur & in siliquam sive corniculum abit, & propter semen copiosum, nigrum, parvumque quod continet intumescit; quod ubi maturuit, ipsa cornicula quae utrinque ad caulis latera numerosa sunt, in quatuor partes dividuntur. Hujus semen, Lysi machiae Virginianae nomine anno 1619. Patavio accepimus, quod Vere satum, tota aestate & hyeme sine caule remansit: at sequenti anno, circa Veris finem caulescere, & Junio florere coepit: nunc verò ex deciduo semine (annua enim planta est) autumno delabente, singulis annis in hortulo meo copiosè & usque in autumni finem floret. Matthioli Ephemerum esse suspicatus sum, sed cum nullas, nisi Dioscoridis, notas adposuerit, nil pro nunciare licet. Ad pagin. 258 LITHOSPERMUM angustifolium umbellatum: cauliculo est palmo minore, rotundo, quem folia strictissima, oblonga, nonnunquam utrinque bina, ambiunt, in cujus summitate flores quasi in umpella dispositi, caerulei, parvi, oblongi, cavi, per ora in quinque crenas divisi. Hoc ex horto PataDIX. vino, ante plures annos D. Heyl, nunc Dantisci medicus, attulit. Ad pagin. 268.

---

Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A0%CE%99%CE%9D%CE%91%CE%9E_(Pinax)_theatri_botanici.
