# ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici 58

Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici, TVLIPA PRAECOX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/caspar-bauhin/pinax-theatri-botanici/58

Foliorum exteriorum ora foris lutea, interius dilutius rubentia, rubedine quasi radiatim in luteas oras desinente: at interiora rubent vngues lutei, stamina cinerea 3. Folia dilutiore minij colore rubent, oris mediocribus, foris minij colore, in teriora folia ferè tota occupante, & virgatim in oras luteas desinente: vnguibus magnis, flavis, apicibus cineraceis, pediculis luteis. 4. Folia exteriora medio dorso luteo, sangvineis virgulis distincta sunt, parte reliqua ru bra, orisque luteis: interiora omnia ferè rubra sed rubro colore in aureas oras radiatim desinente: interiore parte lutea, rubris radijs circa medium folium distinctis: vngues & pedicul lutei, apices nigri. 5. Folia omnia mucronata, externa, dorse lutei, reliqua parte sangvinei coloris, oris tamem extremis luteis, quae internè sangvineis radijs tota respersa: interiora foris sangvinis mo do omninò rubent, oris luteis sive flavis coloribus se commiscentibus, interna parte flavis, circa medium sangvineis radijs, instar orbis insignitis: vngues & pediculi lutei, apices nigri. 6. Folia mucronata, oris aureis, reliqua parte rubris, excepto dorso foliorum exteriorum quod aureis virgulis aspersum: omnium vngues lutei, radiatim in rubrocommixti, pediculi intei, apices nigri 7. Folia externa mucronata, interna orbicu lata tota rubra, oris tamen aurei coloris radiatim in rubro desinentibus: exteriores saturatiora, interiore tamen parte magis aurea: vngues, stamina, pediculi cum praecedenti conveniunt omnium istorum flores satis odorati sunt. 8. Folia sunt parvis oris aureis, per reliqua elegantissimi rubri coloris: vngues flavi, stamina veluti fuligine tincta, apices obsoletè purpurei, II. Tulipa rosea variegata polyanthos. Tulipa polyanthos praecox rosea, colore mixta, Eyst. III. Tulipa praecox lutea varia, Clus. hist.

---

Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/%CE%A0%CE%99%CE%9D%CE%91%CE%9E_(Pinax)_theatri_botanici.
