Latin
LIBER IERINNE
Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici 89
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER IERINNE OLERA ET OLERACEA. SECTIO PRIMA. RAPA: RADICES JNDIS EDVLES RApunculus: Campanula: Rapistrum: Napus: Raphanus: Lepidium: aberis: Dracunculus esculentus: Eruca: Sinapi: Rheseda: Luteola: Erysimum: Hydropiper, sive Persicaria: Capsicum, sive Piper Indicum. RAPA ET EIVS SPECIES. DAPA, quasi ruapa, quòd è terra eruatur, Varroni l. 4. ling. Lat. at verisimiliùs à Grae Hο ῥάπυς, Athenaeo l. 9. c. 2. γογγύλη, Dioscoridi l. 2. c. 134. à rotunda orbicularive radicis figura. Genera: Theoph. l. 7. hist. 4. ait alios diversitatem generis putare, alios negare, sca mare tantum foeminaque differe, &ambas ex eodem semine nasci, sed vt effoeminentur raras deponendas: nam si densae positae sint, omnes masculescere: at 7. hist. 6. Rapae sylvestris meminit. Sic Dioscorides, sativum &sylvestre agnoscit. Plin. l. 18. c. 13. Graecos secutus, duo prima fecit genera, masculum, foemineumque, &modum eas serendi ex eodem semine. Species verò emnium tres (addit) aut enim in latitudinem fundi, aut in rotunditatem globari, tertiam speciem sylvestrem appellavêre, in longitudinem radice procurrente: &l. 19. c. 5. Medici, musculini sexus faciunt in his rotunda: latiora verò concava foeminini. Dividimus in sativam &sylvestrem: illam in longam &rotundam, sive foeminam &marem: rotundam, in seßilem &orbiculatam. Raparum solum in India tam ferax est, vt eae in vijs quoque publicis sponte proveniant: ita vt cùm Indi in nonnullis locis agros frugibus consituri eßent, propter ingentem Raparum propaginem, ab instituto ipsis desistendum fuerit: Ioseph. Acosta l. 4. c. 18. Rapum sessili rotunditate, Caes. I. Rapa sativa rotunda. Rapum majus orbiculat. seu turbinat. Ad. Lobe Rapa mas, Theoph. Plinij: Rapum, Dioscoridis. Rapum sativum orbiculatum, Lugd. Rapa sativa, Brunf. Cord. Rapum orbiculatum, Franco, Taber. Rapum sativum, Fuch. Ruel. vulgare, Trag. Rapum rotundum, vtrumque majus &minus, Dod. Tab. Rapum vel Rapa, Ang. Tur. Lac. Ges. hor. Cast.