Latin
RAPHANVS
Caspar Bauhin, ΠΙΝΑΞ (Pinax) theatri botanici 96
Unproofread scanNot analysed yet
RAPHANVS. Φαφανὲς (quasi radix perspicua) Dioscoridi l. 2. c. 137. Posterioribus dicitur ῥἀφανος, πω ρὰ τὸ ῥαδίως φαίνεσθαι, quia satum statim oriatur. Theophrastus vtraque voce vsus quidem est, sed quem Raphanum vocamus, ipse ῥαφανίδα appellavit: at ῥάφανον, ipsam Brassicam nominavit; quae causa erroris fuit Plinio, dum lap. c. 15. scribit, Graecos Raphani genera tria feciße, foliorum differentia &c. quae de Brassica intelligenda, cùm ex Theoph. 7. hist. 4. desumpta sint. Latinis radix (ῥίζα Theoph. )quòd caeteras amplitudine corporis superet, vel quàm paucissimis magnitudine cedat: siquidem in frigidis locis, quibus gaudet, sicuti in Germania, infantium puerorum magnitudinem aequet. l. 19. c. 5. teste. Sic in regno Congiano, crassitudine humanae tibiae, gratique saporis spontè provenire, Pigafettus in eius regni descript. I. &cap. I. testatur: aliàs copiosissimè in India provenire, asserit Linsc. par. 4. Ind. Orient. 10. par. 7. cap. 19. &par. 8. Genera duo Dioscoridi, sativum &sylvestre: at Theoph. sex, Corinthium, Cleonaeum. Liothalassium, Baeotium, &genus quod folijs erucae simili constat: haec Theophrasti, Plin. l. 19. c. 5. Naporum nomine recenset, posterius genus sylvestre statuens: at ibidem, ex Romanorum sententia, inquit, nostri Raphani alia fecere genera, Algidense à loco, longum atque translucidum: alterum Rapi figura, quod vocant Syriacum, svavissimum ferè ac tenerrimum &c. etiamnum subiungit, vnum sylvestre, Graeci agrion vocant, nostri Armoraciam. Quare observavimus alium praecocem, serotinum alium: praecox, corpore est oblongo, gracili, semine maiore, in quod facile abit. Serotinus albus, qui vel oblongus, vel orbicularis: niger, qui rotundus, rariùs oblongus, siliquis quidem maioribus, sed semine minore: ruber, oblongis, cortice rubro, fibris nonnullis rubentibus, persubstantiam dispersis. Radice lutea Camerarius notavit: meminit &Byzantini, semine Constantinopoli accepto, qui posteae in communem degenerarit, radice penitus langvescente. Raphanus sylvestris, Cast. ico. I. Raphanus major orbicularis, vel rotun